Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. militiae? nam si subeuntur prospera castra,
  2. me pavidum excipiat tironem porta secundo
  3. sidere, plus-etenim fati valet hora benigni
  4. quam si nos Veneris commendet epistula Marti
  5. et Samia genetrix quae delectatur harena.
  6. Commoda tractemus primum communia, quorum
  7. haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus
  8. audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec
  9. audeat excussos praetori ostendere dentes
  10. et nigram in facie tumidis livoribus offam
  11. atque oculum medico nil promittente relictum.
  12. Bardaicus iudex datur haec punire volenti
  13. calceus et grandes magna ad subsellia surae
  14. legibus antiquis castrorum et more Camilli
  15. servato, miles ne vallum litiget extra
  16. et procul a signis. ‘iustissima centurionum
  17. cognitio est igitur[*](For the igitur of PΨ Housman reads inquis.) de milite, nec mihi derit
  18. ultio, si iustae defertur causa querellae.’
  19. tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
  20. consensu magno efficiunt curabilis ut sit