Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- sume duos equites, fac tertia quadringenta
- si nondum inplevi gremium, si panditur ultra,
- nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna
- sufficient animo nec divitiae Narcissi,
- indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius
- paruit imperiis uxorem occidere iussus.
- Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
- Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat
- pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin;
- effigies sacri nitet aurea cercopitheci,
- dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae
- atque vetus Thebe centum iacet obruta portis,
- illic aeluros[*](aeluros Brod.: illic caeruleos Ψ.), hic piscem fluminis, illic
- oppida tota canem venerantur, nemo Dianam,
- orrum et caepe nefas violare et frangere morsu;
- o sanctas gentes quibus haec nascuntur in hortis
- numina! lanatis animalibus abstinet omnis
- mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:
- carnibus humanis vesci licet, attonito cum
- tale super cenam facinus narraret Vlixes