Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Aegyptos; quippe illa nefandi Taurica sacri
  2. inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt
  3. digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil
  4. aut gravius cultro timet hostia, quis modo casus
  5. inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo
  6. arma coegerunt tam detestabile monstrum
  7. audere? anne aliam terra Memphitide sicca
  8. invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
  9. qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam
  10. Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi,
  11. hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,
  12. parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
  13. et brevibus pictae remis incumbere testae.
  14. nec poenam sceleri invenies nec digna parabis
  15. supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
  16. et similes ira atque fames, mollissima corda
  17. humano generi dare se natura fatetur,
  18. quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
  19. plorare ergo iubet causam dicentis amici
  20. squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem