Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nec poenam sceleri invenies nec digna parabis
  2. supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
  3. et similes ira atque fames, mollissima corda
  4. humano generi dare se natura fatetur,
  5. quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
  6. plorare ergo iubet causam dicentis amici
  7. squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
  8. circumscriptorem, cuius manantia fletu
  9. ora puellares faciunt incerta capilli.
  10. naturae imperio gemimus, cum funus adultae
  11. virginis occurrit vel terra clauditur infans
  12. et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus
  13. arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
  14. ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos
  15. a grege mutorum, atque ideo venerabile soli
  16. sortiti ingenium divinorumque capaces
  17. atque exercendis pariendisque artibus apti
  18. sensum a caelesti demissum traximus arce,
  19. cuius egent prona et terram spectantia. mundi
  20. principio indulsit communis conditor illis