Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
- nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,
- Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
- de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
- nobilis ille tamen populus quem diximus, et par
- virtute atque fide sed maior clade Zacynthos
- tale quid excusat: Maeotide saevior ara
- Aegyptos; quippe illa nefandi Taurica sacri
- inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt
- digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil
- aut gravius cultro timet hostia, quis modo casus
- inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo
- arma coegerunt tam detestabile monstrum
- audere? anne aliam terra Memphitide sicca
- invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
- qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam
- Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi,
- hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,
- parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
- et brevibus pictae remis incumbere testae.