Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
  2. et brevibus pictae remis incumbere testae.
  3. nec poenam sceleri invenies nec digna parabis
  4. supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
  5. et similes ira atque fames, mollissima corda
  6. humano generi dare se natura fatetur,
  7. quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
  8. plorare ergo iubet causam dicentis amici
  9. squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
  10. circumscriptorem, cuius manantia fletu
  11. ora puellares faciunt incerta capilli.
  12. naturae imperio gemimus, cum funus adultae
  13. virginis occurrit vel terra clauditur infans
  14. et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus
  15. arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
  16. ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos
  17. a grege mutorum, atque ideo venerabile soli
  18. sortiti ingenium divinorumque capaces
  19. atque exercendis pariendisque artibus apti
  20. sensum a caelesti demissum traximus arce,