Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- et quibus illorum poterant ignoscere manes,
- quorum corporibus vescebantur? melius nos
- Zenonis praecepta monent, nec enim omnia, quaedam[*](quaedam AGLT: P has quidam: so Büch. and Housman)
- pro vita facienda putant; sed Cantaber unde
- Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
- nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,
- Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
- de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
- nobilis ille tamen populus quem diximus, et par
- virtute atque fide sed maior clade Zacynthos
- tale quid excusat: Maeotide saevior ara
- Aegyptos; quippe illa nefandi Taurica sacri
- inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt
- digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil