Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis
  2. per terram digitis aliquid de sanguine gustat.
  3. Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim
  4. produxere animas, sed res diversa, sed illic
  5. fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
  6. extremi, longae dira obsidionis egestas:
  7. huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
  8. exemplum esse cibi, sicut[*](Housman reads tibi from G in place of cibi PΨ, and conjectures si cui in place of sicut PΨ.) modo dicta mihi gens:
  9. post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid
  10. cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
  11. pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,
  12. membra aliena fame lacerabant, esse parati
  13. et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum
  14. ventribus[*](So Housman, after Hadr. Vales.: PU have urbibus, and so Büch. and Owen: viribus Ψ.) abnueret dira atque inmania passis,