Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. aut gravius cultro timet hostia, quis modo casus
  2. inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo
  3. arma coegerunt tam detestabile monstrum
  4. audere? anne aliam terra Memphitide sicca
  5. invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
  6. qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam
  7. Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi,
  8. hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,
  9. parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
  10. et brevibus pictae remis incumbere testae.
  11. nec poenam sceleri invenies nec digna parabis
  12. supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
  13. et similes ira atque fames, mollissima corda
  14. humano generi dare se natura fatetur,