Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. membra aliena fame lacerabant, esse parati
  2. et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum
  3. ventribus[*](So Housman, after Hadr. Vales.: PU have urbibus, and so Büch. and Owen: viribus Ψ.) abnueret dira atque inmania passis,
  4. et quibus illorum poterant ignoscere manes,
  5. quorum corporibus vescebantur? melius nos
  6. Zenonis praecepta monent, nec enim omnia, quaedam[*](quaedam AGLT: P has quidam: so Büch. and Housman)
  7. pro vita facienda putant; sed Cantaber unde
  8. Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
  9. nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,
  10. Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
  11. de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
  12. nobilis ille tamen populus quem diximus, et par
  13. virtute atque fide sed maior clade Zacynthos
  14. tale quid excusat: Maeotide saevior ara
  15. Aegyptos; quippe illa nefandi Taurica sacri
  16. inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt
  17. digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil
  18. aut gravius cultro timet hostia, quis modo casus
  19. inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo
  20. arma coegerunt tam detestabile monstrum