Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. aut veribus: longum usque adeo tardumque putavit
  2. expectare focos, contenta cadavere crudo.
  3. Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,
  4. quem summa caeli raptum de parte Prometheus
  5. donavit terris; elemento gratulor, et te
  6. exultare reor. sed qui mordere cadaver
  7. sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit.
  8. nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an
  9. prima voluptatem gula senserit; ultimus autem
  10. qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis
  11. per terram digitis aliquid de sanguine gustat.
  12. Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim
  13. produxere animas, sed res diversa, sed illic
  14. fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
  15. extremi, longae dira obsidionis egestas:
  16. huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
  17. exemplum esse cibi, sicut[*](Housman reads tibi from G in place of cibi PΨ, and conjectures si cui in place of sicut PΨ.) modo dicta mihi gens:
  18. post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid
  19. cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
  20. pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,