Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. audere? anne aliam terra Memphitide sicca
  2. invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
  3. qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam
  4. Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi,
  5. hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,
  6. parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
  7. et brevibus pictae remis incumbere testae.
  8. nec poenam sceleri invenies nec digna parabis
  9. supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
  10. et similes ira atque fames, mollissima corda
  11. humano generi dare se natura fatetur,
  12. quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
  13. plorare ergo iubet causam dicentis amici
  14. squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
  15. circumscriptorem, cuius manantia fletu
  16. ora puellares faciunt incerta capilli.
  17. naturae imperio gemimus, cum funus adultae
  18. virginis occurrit vel terra clauditur infans
  19. et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus
  20. arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,