Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Quidam sortiti metuentem sabbata patrem
  2. nil praeter nubes et caeli numen adorant,
  3. nec distare putant humana carne suillam,
  4. qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;
  5. Romanas autem soliti contemnere leges
  6. Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,
  7. tradidit arcano quodcumque volumine Moyses,
  8. non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,
  9. quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
  10. sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux
  11. ignava et partem vitae non attigit ullam.
  12. Sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solam
  13. inviti quoque avaritiam exercere iubentur.
  14. fallit enim vitium specie virtutis et umbra,
  15. cum sit triste habitu vultuque et veste severum,
  16. nec dubie tamquam frugi laudetur avarus,
  17. tamquam parcus homo et rerum tutela suarum
  18. certa magis quam si fortunas[*](PFGU have fortuna, other MSS. fortunas: Büch. (1910) reads a fortuna.) servet easdem
  19. Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de
  20. quo loquor egregium populus putat adquirendi