Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
  2. vultur iumento et canibus crucibusque relictis
  3. ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
  4. hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
  5. pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
  6. sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
  7. in saltu venantur aves, hinc praeda cubili
  8. ponitur: inde autem cum se matura levavit
  9. progenies, stimulante fame festinat ad illam
  10. quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
  11. Aedificator erat Cretonius et modo curvo
  12. litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
  13. nunc Praenestinis in montibus alta parabat
  14. culmina villarum graecis longeque petitis
  15. marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem,
  16. ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
  17. dum sic ergo habitat Cretonius, inminuit rem,
  18. fregit opes, nec parva tamen mensura relictae
  19. partis erat: totam hanc turbavit filius amens,
  20. dum meliore novas attollit marmore villas.