Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris,
  2. sed crescunt quocumque modo, maioraque fiunt
  3. incude adsidua semperque ardente camino.
  4. Et pater ergo animi felices credit avaros;
  5. qui miratur opes, qui nulla exempla beati;
  6. pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa
  7. ire via pergant[*](pergantΨ: peragant P.) et eidem incumbere sectae,
  8. sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos
  9. inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
  10. mox adquirendi docet insatiabile votum.
  11. servorum ventres modio castigat iniquo
  12. ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam
  13. mucida caerulei panis consumere frusta,
  14. hesternum solitus medio servare minutal
  15. Septembri nec non differre in tempora cenae
  16. alterius conchem aestivam cum parte lacerti
  17. signatam vel dimidio putrique siluro,
  18. filaque sectivi numerata includere porri.
  19. invitatus ad haec aliquis de ponte negabit[*](negabitΨ: negavit PS: negabat O.).
  20. sed quo divitias haec per tormenta coactas,