Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Aedificator erat Cretonius et modo curvo
  2. litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
  3. nunc Praenestinis in montibus alta parabat
  4. culmina villarum graecis longeque petitis
  5. marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem,
  6. ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
  7. dum sic ergo habitat Cretonius, inminuit rem,
  8. fregit opes, nec parva tamen mensura relictae
  9. partis erat: totam hanc turbavit filius amens,
  10. dum meliore novas attollit marmore villas.
  11. Quidam sortiti metuentem sabbata patrem
  12. nil praeter nubes et caeli numen adorant,
  13. nec distare putant humana carne suillam,
  14. qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;
  15. Romanas autem soliti contemnere leges
  16. Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,
  17. tradidit arcano quodcumque volumine Moyses,
  18. non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,
  19. quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
  20. sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux