Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
- semodio scobis haec emendat servulus unus:
- illud non agitas, ut sanctam filius omni
- aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
- gratum est quod patriae civem populoque dedisti,
- si facis ut patriae[*](patriaeΨ: patria PS: Housman conjectures civis.) sit idoneus, utilis agris,
- utilis et bellorum et pacis rebus agendis,
- plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
- moribus instituas. serpente ciconia pullos
- nutrit et inventa per devia rura lacerta:
- illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
- vultur iumento et canibus crucibusque relictis
- ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
- hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
- pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
- sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
- in saltu venantur aves, hinc praeda cubili
- ponitur: inde autem cum se matura levavit
- progenies, stimulante fame festinat ad illam
- quam primum praedam rupto gustaverat ovo.