Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- ignava et partem vitae non attigit ullam.
- Sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solam
- inviti quoque avaritiam exercere iubentur.
- fallit enim vitium specie virtutis et umbra,
- cum sit triste habitu vultuque et veste severum,
- nec dubie tamquam frugi laudetur avarus,
- tamquam parcus homo et rerum tutela suarum
- certa magis quam si fortunas[*](PFGU have fortuna, other MSS. fortunas: Büch. (1910) reads a fortuna.) servet easdem
- Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de
- quo loquor egregium populus putat adquirendi
- artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris,
- sed crescunt quocumque modo, maioraque fiunt
- incude adsidua semperque ardente camino.
- Et pater ergo animi felices credit avaros;
- qui miratur opes, qui nulla exempla beati;
- pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa
- ire via pergant[*](pergantΨ: peragant P.) et eidem incumbere sectae,
- sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos
- inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
- mox adquirendi docet insatiabile votum.