Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. unde tibi frontem libertatemque parentis,
  2. cum facias peiora senex vacuumque cerebro
  3. iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
  4. Hospite venturo cessabit nemo tuorum.
  5. ‘verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
  6. arida cum tota descendat aranea tela;
  7. hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter’:
  8. vox domini furit instantis virgamque tenentis.
  9. ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
  10. atria displiceant oculis venientis amici,
  11. ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
  12. semodio scobis haec emendat servulus unus:
  13. illud non agitas, ut sanctam filius omni
  14. aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
  15. gratum est quod patriae civem populoque dedisti,
  16. si facis ut patriae[*](patriaeΨ: patria PS: Housman conjectures civis.) sit idoneus, utilis agris,
  17. utilis et bellorum et pacis rebus agendis,
  18. plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
  19. moribus instituas. serpente ciconia pullos
  20. nutrit et inventa per devia rura lacerta: