Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
  2. maxima debetur puero reverentia, siquid
  3. turpe paras; nec tu pueri contempseris annos,
  4. sed peccaturo obstet tibi filius infans.
  5. nam siquid dignum censoris fecerit ira
  6. quandoque et similem tibi se non corpore tantum
  7. nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui
  8. omnia deterius tua per vestigia peccet,
  9. corripies nimirum et castigabis acerbo
  10. clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
  11. unde tibi frontem libertatemque parentis,
  12. cum facias peiora senex vacuumque cerebro
  13. iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
  14. Hospite venturo cessabit nemo tuorum.
  15. ‘verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
  16. arida cum tota descendat aranea tela;
  17. hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter’:
  18. vox domini furit instantis virgamque tenentis.
  19. ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
  20. atria displiceant oculis venientis amici,