Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt
  2. et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
  3. Abstineas igitur damnandis. huius enim vel
  4. una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui
  5. ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis
  6. turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
  7. quocumque in populo videas, quocumque sub axe,
  8. sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam,
  9. nil dictu foedum visuque haec limina tangat,
  10. intra quae pater est[*](est PΨ: es Housman after Cramer.); procul, a procul inde puellae
  11. lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
  12. maxima debetur puero reverentia, siquid
  13. turpe paras; nec tu pueri contempseris annos,
  14. sed peccaturo obstet tibi filius infans.
  15. nam siquid dignum censoris fecerit ira
  16. quandoque et similem tibi se non corpore tantum
  17. nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui
  18. omnia deterius tua per vestigia peccet,
  19. corripies nimirum et castigabis acerbo
  20. clamore ac post haec tabulas mutare parabis.