Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. omnia deterius tua per vestigia peccet,
  2. corripies nimirum et castigabis acerbo
  3. clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
  4. unde tibi frontem libertatemque parentis,
  5. cum facias peiora senex vacuumque cerebro
  6. iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
  7. Hospite venturo cessabit nemo tuorum.
  8. ‘verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
  9. arida cum tota descendat aranea tela;
  10. hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter’:
  11. vox domini furit instantis virgamque tenentis.
  12. ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
  13. atria displiceant oculis venientis amici,
  14. ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
  15. semodio scobis haec emendat servulus unus:
  16. illud non agitas, ut sanctam filius omni
  17. aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
  18. gratum est quod patriae civem populoque dedisti,
  19. si facis ut patriae[*](patriaeΨ: patria PS: Housman conjectures civis.) sit idoneus, utilis agris,
  20. utilis et bellorum et pacis rebus agendis,