Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cum subeant animos auctoribus, unus et alter
  2. forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna
  3. et meliore luto finxit praecordia Titan,
  4. sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt
  5. et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
  6. Abstineas igitur damnandis. huius enim vel
  7. una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui
  8. ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis
  9. turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
  10. quocumque in populo videas, quocumque sub axe,
  11. sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam,
  12. nil dictu foedum visuque haec limina tangat,
  13. intra quae pater est[*](est PΨ: es Housman after Cramer.); procul, a procul inde puellae
  14. lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
  15. maxima debetur puero reverentia, siquid
  16. turpe paras; nec tu pueri contempseris annos,
  17. sed peccaturo obstet tibi filius infans.
  18. nam siquid dignum censoris fecerit ira
  19. quandoque et similem tibi se non corpore tantum
  20. nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui