Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
  2. moribus instituas. serpente ciconia pullos
  3. nutrit et inventa per devia rura lacerta:
  4. illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
  5. vultur iumento et canibus crucibusque relictis
  6. ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
  7. hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
  8. pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
  9. sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
  10. in saltu venantur aves, hinc praeda cubili
  11. ponitur: inde autem cum se matura levavit
  12. progenies, stimulante fame festinat ad illam
  13. quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
  14. Aedificator erat Cretonius et modo curvo
  15. litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
  16. nunc Praenestinis in montibus alta parabat
  17. culmina villarum graecis longeque petitis
  18. marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem,
  19. ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
  20. dum sic ergo habitat Cretonius, inminuit rem,