Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. filia, quae numquam maternos dicere moechos
  2. tam cito nec tanto poterit contexere cursu,
  3. ut non terdecies respiret? conscia matri
  4. virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas
  5. implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.
  6. sic natura iubet: velocius et citius nos
  7. corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
  8. cum subeant animos auctoribus, unus et alter
  9. forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna
  10. et meliore luto finxit praecordia Titan,
  11. sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt
  12. et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
  13. Abstineas igitur damnandis. huius enim vel
  14. una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui
  15. ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis
  16. turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
  17. quocumque in populo videas, quocumque sub axe,
  18. sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam,
  19. nil dictu foedum visuque haec limina tangat,
  20. intra quae pater est[*](est PΨ: es Housman after Cramer.); procul, a procul inde puellae