Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nil dictu foedum visuque haec limina tangat,
  2. intra quae pater est[*](est PΨ: es Housman after Cramer.); procul, a procul inde puellae
  3. lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
  4. maxima debetur puero reverentia, siquid
  5. turpe paras; nec tu pueri contempseris annos,
  6. sed peccaturo obstet tibi filius infans.
  7. nam siquid dignum censoris fecerit ira
  8. quandoque et similem tibi se non corpore tantum
  9. nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui
  10. omnia deterius tua per vestigia peccet,
  11. corripies nimirum et castigabis acerbo
  12. clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
  13. unde tibi frontem libertatemque parentis,
  14. cum facias peiora senex vacuumque cerebro