Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
  2. Hospite venturo cessabit nemo tuorum.
  3. ‘verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
  4. arida cum tota descendat aranea tela;
  5. hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter’:
  6. vox domini furit instantis virgamque tenentis.
  7. ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
  8. atria displiceant oculis venientis amici,
  9. ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
  10. semodio scobis haec emendat servulus unus:
  11. illud non agitas, ut sanctam filius omni
  12. aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
  13. gratum est quod patriae civem populoque dedisti,
  14. si facis ut patriae[*](patriaeΨ: patria PS: Housman conjectures civis.) sit idoneus, utilis agris,