Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.
  2. sic natura iubet: velocius et citius nos
  3. corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
  4. cum subeant animos auctoribus, unus et alter
  5. forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna
  6. et meliore luto finxit praecordia Titan,
  7. sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt
  8. et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
  9. Abstineas igitur damnandis. huius enim vel
  10. una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui
  11. ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis
  12. turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
  13. quocumque in populo videas, quocumque sub axe,
  14. sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam,