Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu
  2. semper et a magna non degenerare culina.
  3. Mitem animum et mores modicis erroribus aequos
  4. praecipit, atque animas servorum et corpora nostra
  5. materia constare putat paribusque elementis,
  6. an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
  7. plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
  8. conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,
  9. tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato
  10. uritur ardenti duo propter lintea ferro?
  11. quid suadet iuveni laetus stridore catenae,
  12. quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?
  13. rusticus expectas ut non sit adultera Largae
  14. filia, quae numquam maternos dicere moechos
  15. tam cito nec tanto poterit contexere cursu,
  16. ut non terdecies respiret? conscia matri
  17. virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas
  18. implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.
  19. sic natura iubet: velocius et citius nos
  20. corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis