Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro
  2. electro signisque suis Phrygiaque columna
  3. atque ebore et lata testudine, dolia nudi
  4. non ardent cynici; si fregeris, altera fiet
  5. cras domus, atque eadem plumbo commissa manebit.
  6. sensit Alexander, testa cum vidit in illa
  7. magnum habitatorem, quanto felicior hic qui
  8. nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem
  9. passurus gestis aequanda pericula rebus, nullum
  10. numen habes, si sit prudentia: nos te,
  11. nos facimus, Fortuna, deam[*](The sentence nullum through deam is repeated from 10.365-66, quite irrelevantly.). Mensura tamen quae
  12. sufficiat census, siquis me consulat, edam:
  13. in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
  14. quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,
  15. quantum Socratici ceperunt ante penates;
  16. numquam aliud natura, aliud sapientia dicit,
  17. acribus exemplis videor te eludere? misce
  18. ergo aliquid nostris de moribus, effice summam
  19. bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis,
  20. haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,