Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- sic natura iubet: velocius et citius nos
- corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
- cum subeant animos auctoribus, unus et alter
- forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna
- et meliore luto finxit praecordia Titan,
- sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt
- et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
- Abstineas igitur damnandis. huius enim vel
- una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui
- ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis
- turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
- quocumque in populo videas, quocumque sub axe,
- sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam,
- nil dictu foedum visuque haec limina tangat,
- intra quae pater est[*](est PΨ: es Housman after Cramer.); procul, a procul inde puellae
- lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
- maxima debetur puero reverentia, siquid
- turpe paras; nec tu pueri contempseris annos,
- sed peccaturo obstet tibi filius infans.
- nam siquid dignum censoris fecerit ira