Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quandoque et similem tibi se non corpore tantum
  2. nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui
  3. omnia deterius tua per vestigia peccet,
  4. corripies nimirum et castigabis acerbo
  5. clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
  6. unde tibi frontem libertatemque parentis,
  7. cum facias peiora senex vacuumque cerebro
  8. iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
  9. Hospite venturo cessabit nemo tuorum.
  10. ‘verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
  11. arida cum tota descendat aranea tela;
  12. hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter’:
  13. vox domini furit instantis virgamque tenentis.
  14. ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
  15. atria displiceant oculis venientis amici,
  16. ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
  17. semodio scobis haec emendat servulus unus:
  18. illud non agitas, ut sanctam filius omni
  19. aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
  20. gratum est quod patriae civem populoque dedisti,