Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- transierit puerum, nondum omni dente renato,
- barbatos licet admoveas mille inde magistros,
- hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu
- semper et a magna non degenerare culina.
- Mitem animum et mores modicis erroribus aequos
- praecipit, atque animas servorum et corpora nostra
- materia constare putat paribusque elementis,
- an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
- plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
- conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,
- tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato
- uritur ardenti duo propter lintea ferro?
- quid suadet iuveni laetus stridore catenae,
- quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?
- rusticus expectas ut non sit adultera Largae
- filia, quae numquam maternos dicere moechos
- tam cito nec tanto poterit contexere cursu,
- ut non terdecies respiret? conscia matri
- virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas
- implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.