Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. praecipit, atque animas servorum et corpora nostra
  2. materia constare putat paribusque elementis,
  3. an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
  4. plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
  5. conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,
  6. tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato
  7. uritur ardenti duo propter lintea ferro?
  8. quid suadet iuveni laetus stridore catenae,
  9. quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?
  10. rusticus expectas ut non sit adultera Largae
  11. filia, quae numquam maternos dicere moechos
  12. tam cito nec tanto poterit contexere cursu,
  13. ut non terdecies respiret? conscia matri
  14. virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas