Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
  2. in cavea magno fremitu leo tollet alumnus,
  3. nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas
  4. expectare colus; morieris stamine nondum
  5. abrupto, iam nunc obstas et vota moraris,
  6. iam torquet iuvenem longa et cervina senectus,
  7. ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
  8. composuit; si vis aliam decerpere ficum
  9. atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,
  10. sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.’
  11. Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
  12. nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,
  13. si spectes quanto capitis discrimine constent
  14. incrementa domus, aerata multus in arca
  15. fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi,
  16. ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res
  17. non potuit servare suas. ergo omnia Florae
  18. et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:
  19. tanto maiores humana negotia ludi.
  20. an magis oblectant animum iactata petauro