Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. crimine divitias adquirere; quarum amor in te
  2. quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum
  3. dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus,
  4. in quorum sulcis legiones dentibus anguis
  5. cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt
  6. continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.
  7. ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
  8. flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
  9. nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
  10. in cavea magno fremitu leo tollet alumnus,
  11. nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas
  12. expectare colus; morieris stamine nondum
  13. abrupto, iam nunc obstas et vota moraris,
  14. iam torquet iuvenem longa et cervina senectus,
  15. ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
  16. composuit; si vis aliam decerpere ficum
  17. atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,
  18. sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.’
  19. Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
  20. nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,