Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. si spectes quanto capitis discrimine constent
  2. incrementa domus, aerata multus in arca
  3. fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi,
  4. ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res
  5. non potuit servare suas. ergo omnia Florae
  6. et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:
  7. tanto maiores humana negotia ludi.
  8. an magis oblectant animum iactata petauro
  9. corpora quique solet rectum descendere funem,
  10. quam tu, Corycia semper qui puppe moraris,
  11. atque habitas, Coro semper tollendus et Austro,
  12. perditus ac vilis[*](ac vilis P etc.: a siculis Ψ: ac similis conjecture Housman: assiculis Büch. (1910).) sacci mercator olentis,
  13. qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae
  14. passum et municipes Iovis advexisse lagonas?
  15. hic tamen ancipiti figens vestigia planta
  16. victum illa mercede parat, brumamque famemque
  17. illa reste cavet: tu propter mille talenta
  18. et centum villas temerarius, aspice portus
  19. et plenum magnis trabibus mare: plus hominum es iam
  20. in pelago, veniet classis quocumque vocarit