Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. falsus erit testis, vendet periuria summa
  2. exigua et Cereris tangens aramque pedemque,
  3. elatam iam crede nurum, si limina vestra
  4. mortifera cum dote subit, quibus illa premetur
  5. per somnum digitis! nam quae terraque marique
  6. adquirenda putas, brevior via conteret illi;
  7. nullus enim magni sceleris labor. “haec ego numquam
  8. mandavi,” dices olim,
    nec talia suasi.
  9. mentis causa malae tamen est et origo penes te.
  10. nam quisquis magni census praecepit amorem
  11. et laevo monitu pueros producit avaros
  12. et qui per fraudes patrimonia conduplicari[*](*y omits; Ruperti delete)
  13. dat libertatem et totas effundit habenas
  14. curriculo, quem si revoces, subsistere nescit
  15. et te contempto rapitur metisque relictis.
  16. nemo satis credit tantum delinquere quantum
  17. permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.
  18. Cum dicis iuveni stultum qui donet amico,
  19. qui paupertatem levet attollatque propinqui,
  20. et spoliare doces et circumscribere et omni