Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
  2. perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
  3. quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
  4. rari quippe boni: numera, vix sunt totidem quot
  5. Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
  6. nona[*](nona. So Ψ and Housman: non FG: P Büch. and Owen have the unmeaning nunc.) aetas agitur peioraque saecula ferri
  7. temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
  8. nomen et a nullo posuit natura metallo.
  9. nos hominum divumque fidem clamore demus
  10. quanto Facsidium laudat vocalis agentem
  11. sportula. dic, senior bulla dignissime, nescis
  12. quas habeat veneres aliena pecunia? nescis
  13. quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum
  14. exigis a quoquam ne peieret et putet ullis
  15. esse aliquod numen templis araeque rubenti?
  16. quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam
  17. sumeret agrestem posito diademate falcem
  18. Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno
  19. et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;
  20. nulla super nubes convivia caelicolarum,