Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis
  2. gratia fallaci praetoris vicerit urna.
  3. quid sentire putas omnes, Calvine, recenti
  4. de scelere et fidei violatae crimine? sed nec
  5. tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris
  6. iacturae te mergat onus, nec rara videmus
  7. quae pateris; casus multis hic cognitus ac iam
  8. tritus et e medio fortunae ductus acervo.
  9. ponamus nimios gemitus, flagrantior aequo
  10. non debet dolor esse viri nec vulnere maior,
  11. tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
  12. particulam vix ferre potes spumantibus ardens
  13. visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
  14. depositum; stupet haec qui iam post terga reliquit
  15. sexaginta annos Fonteio consule natus?
  16. an nihil in melius tot rerum proficis[*](proficit P: proficis Ψ and Housman.) usu?
  17. Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
  18. victrix fortunae sapientia; ducimus autem
  19. hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
  20. nec iactare iugum vita didicere magistra,