Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nocte brevem si forte indulsit cura soporem,
  2. et toto versata toro iam membra quiescunt,
  3. continuo templum et violati numinis aras
  4. et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,
  5. te videt in somnis; tua sacra et maior imago
  6. humana turbat pavidum cogitque fateri.
  7. hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
  8. cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
  9. non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed
  10. iratus cadat in terras et iudicet ignis.
  11. illa nihil nocuit, cura graviore timetur
  12. proxima tempestas velut hoc dilata sereno.
  13. praeterea lateris vigili cum febre dolorem
  14. si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
  15. infesto credunt a numine, saxa deorum
  16. haec et tela putant, pecudem spondere sacello
  17. balantem et Laribus cristam promittere galli
  18. non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
  19. concessum? vel quae non dignior hostia vita?
  20. mobilis et varia est ferme natura malorum: