Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas
  2. atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis
  3. criminibus, tamen ad mores natura recurrit
  4. damnatos fixa et mutari nescia, nam quis
  5. peccandi finem posuit sibi? quando recepit
  6. eiectum semel attrita de fronte ruborem?
  7. quisnam hominum est quem tu contentum videris uno
  8. flagitio? dabit in laqueum vestigia noster
  9. perfidus et nigri patietur carceris uncum
  10. aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes
  11. exulibus magnis, poena gaudebis amara
  12. nominis invisi, tandemque fatebere laetus
  13. nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.
  1. Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
  2. et quod maiorum vitia sequiturque minores[*](Büch. (1910) inserts within brackets this line found in Ψ between 14.1 and 14.2: . AG read vitio for vitia.)
  3. et nitidis maculam haesuram figentia rebus,
  4. quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes,
  5. si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres
  6. bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
  7. nec melius de se cuiquam sperare propinquo