Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,
  2. nocte dieque suum gestare in pectore testem.
  3. Spartano cuidam respondit Pythia vates
  4. haut inpunitum quondam fore quod dubitaret
  5. depositum retinere et fraudem iure tueri
  6. iurando; quaerebat enim quae numinis esset
  7. mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
  8. reddidit ergo metu, non motibus; et tamen omnem
  9. vocem adyti dignam templo veramque probavit
  10. extinctus tota pariter cum prole domoque,
  11. et quamvis longa deductis gente propinquis.
  12. has patitur poenas peccandi sola voluntas.
  13. nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
  14. facti crimen habet. Cedo si conata peregit:
  15. perpetua anxietas nec mensae tempore cessat,
  16. faucibus ut morbo siccis interque molares
  17. difficili crescente cibo, sed vina misellus
  18. expuit, Albani veteris pretiosa senectus
  19. displicet; ostendas melius, densissima ruga
  20. cogitur in frontem velut acri ducta Falerno.