Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
  2. reddidit ergo metu, non motibus; et tamen omnem
  3. vocem adyti dignam templo veramque probavit
  4. extinctus tota pariter cum prole domoque,
  5. et quamvis longa deductis gente propinquis.
  6. has patitur poenas peccandi sola voluntas.
  7. nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
  8. facti crimen habet. Cedo si conata peregit:
  9. perpetua anxietas nec mensae tempore cessat,
  10. faucibus ut morbo siccis interque molares
  11. difficili crescente cibo, sed vina misellus
  12. expuit, Albani veteris pretiosa senectus
  13. displicet; ostendas melius, densissima ruga
  14. cogitur in frontem velut acri ducta Falerno.
  15. nocte brevem si forte indulsit cura soporem,
  16. et toto versata toro iam membra quiescunt,
  17. continuo templum et violati numinis aras
  18. et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,
  19. te videt in somnis; tua sacra et maior imago
  20. humana turbat pavidum cogitque fateri.