Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.
  2. Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
  3. ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,
  4. qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae
  5. accusatori nollet dare. plurima felix
  6. paulatim vitia atque errores exuit omnes,
  7. prima docet rectum sapientia, quippe minuti
  8. semper et infirmi est animi exiguique voluptas
  9. ultio, continuo sic collige, quod vindicta
  10. nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu
  11. evasisse putes, quos diri conscia facti
  12. mens habet attonitos et surdo verbere caedit
  13. occultum quatiente animo tortore flagellum?
  14. poena autem vehemens ac multo saevior illis
  15. quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,
  16. nocte dieque suum gestare in pectore testem.
  17. Spartano cuidam respondit Pythia vates
  18. haut inpunitum quondam fore quod dubitaret
  19. depositum retinere et fraudem iure tueri
  20. iurando; quaerebat enim quae numinis esset