Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
  2. cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
  3. non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed
  4. iratus cadat in terras et iudicet ignis.
  5. illa nihil nocuit, cura graviore timetur
  6. proxima tempestas velut hoc dilata sereno.
  7. praeterea lateris vigili cum febre dolorem
  8. si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
  9. infesto credunt a numine, saxa deorum
  10. haec et tela putant, pecudem spondere sacello
  11. balantem et Laribus cristam promittere galli
  12. non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
  13. concessum? vel quae non dignior hostia vita?
  14. mobilis et varia est ferme natura malorum:
  15. cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas
  16. atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis
  17. criminibus, tamen ad mores natura recurrit
  18. damnatos fixa et mutari nescia, nam quis
  19. peccandi finem posuit sibi? quando recepit
  20. eiectum semel attrita de fronte ruborem?