Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- arbitrio: manet illa tamen iactura, nec umquam
- depositum tibi sospes erit, sed corpore t runco
- invidiosa dabit minimus[*](minimus PΨ: Housman conj. solum.) solacia sanguis.
- at vindicta bonum vita iucundius ipsa.
- nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis
- interdum aut levibus videas flagrantia causis;
- quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.
- Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
- ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,
- qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae
- accusatori nollet dare. plurima felix
- paulatim vitia atque errores exuit omnes,
- prima docet rectum sapientia, quippe minuti
- semper et infirmi est animi exiguique voluptas
- ultio, continuo sic collige, quod vindicta
- nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu
- evasisse putes, quos diri conscia facti
- mens habet attonitos et surdo verbere caedit
- occultum quatiente animo tortore flagellum?
- poena autem vehemens ac multo saevior illis