Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. poena autem vehemens ac multo saevior illis
  2. quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,
  3. nocte dieque suum gestare in pectore testem.
  4. Spartano cuidam respondit Pythia vates
  5. haut inpunitum quondam fore quod dubitaret
  6. depositum retinere et fraudem iure tueri
  7. iurando; quaerebat enim quae numinis esset
  8. mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
  9. reddidit ergo metu, non motibus; et tamen omnem
  10. vocem adyti dignam templo veramque probavit
  11. extinctus tota pariter cum prole domoque,
  12. et quamvis longa deductis gente propinquis.
  13. has patitur poenas peccandi sola voluntas.
  14. nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
  15. facti crimen habet. Cedo si conata peregit:
  16. perpetua anxietas nec mensae tempore cessat,
  17. faucibus ut morbo siccis interque molares
  18. difficili crescente cibo, sed vina misellus
  19. expuit, Albani veteris pretiosa senectus
  20. displicet; ostendas melius, densissima ruga