Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. protinus et nostro (quid plus velit ira?) necari
  2. arbitrio: manet illa tamen iactura, nec umquam
  3. depositum tibi sospes erit, sed corpore t runco
  4. invidiosa dabit minimus[*](minimus PΨ: Housman conj. solum.) solacia sanguis.
  5. at vindicta bonum vita iucundius ipsa.
  6. nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis
  7. interdum aut levibus videas flagrantia causis;
  8. quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.
  9. Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
  10. ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,
  11. qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae
  12. accusatori nollet dare. plurima felix
  13. paulatim vitia atque errores exuit omnes,
  14. prima docet rectum sapientia, quippe minuti
  15. semper et infirmi est animi exiguique voluptas
  16. ultio, continuo sic collige, quod vindicta
  17. nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu
  18. evasisse putes, quos diri conscia facti
  19. mens habet attonitos et surdo verbere caedit
  20. occultum quatiente animo tortore flagellum?