Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- cogitur in frontem velut acri ducta Falerno.
- nocte brevem si forte indulsit cura soporem,
- et toto versata toro iam membra quiescunt,
- continuo templum et violati numinis aras
- et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,
- te videt in somnis; tua sacra et maior imago
- humana turbat pavidum cogitque fateri.
- hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
- cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
- non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed
- iratus cadat in terras et iudicet ignis.
- illa nihil nocuit, cura graviore timetur
- proxima tempestas velut hoc dilata sereno.
- praeterea lateris vigili cum febre dolorem
- si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
- infesto credunt a numine, saxa deorum
- haec et tela putant, pecudem spondere sacello
- balantem et Laribus cristam promittere galli
- non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
- concessum? vel quae non dignior hostia vita?